라틴어 문장 검색

per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 6:2)
" ego istum beatum hominem putabam et eruditum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:6)
Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 27:3)
"Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:5)
sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:1)
Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:7)
Hoc cum persuasi mihi et perbibi, quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 11:6)
Sic animus noster dum eruditur ad praescriptum, iuvatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 51:5)
An tu putas sanum, qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:2)
Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:3)
Nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra, voluptas ex omni quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:1)
Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:6)
Esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:3)
At indulsit, liberalius educavit, artes, quibus erudiuntur ingenui, tradidit :
(세네카, 행복론, Liber III 93:3)
Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION