라틴어 문장 검색

paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 116:1)
plures deinde in omnes partes eruptiones factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 594:1)
sex milia ferme primi agminis per adversos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium quae post se agerentur, ex saltu evasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 74:1)
primo Poenum usque ad castra fusum, eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 294:2)
ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 229:1)
erumpunt igitur agmine e castris tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 335:1)
exigua pars eruptione facta silvas ac montis petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 346:1)
erant, qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 425:1)
quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 506:1)
ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 507:1)
Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 508:1)
nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 600:2)
itaque eruptione e castris pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 662:1)
Claudius Marcellus praetor ad Nolam eruptione adversus Hannibalem ex oppido facta prospere pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 5)
Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 532:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION