라틴어 문장 검색

Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:4)
Si vero solum cui vitis committitur, videtur exile, longius arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 5:3)
melius tamen vel arido quam lutoso semen committitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 1:2)
Rursus exilis terra et acclivis torrensque aestu, vel quae vehementibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 3:1)
Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:4)
arida et vetera falce amputato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:9)
Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:6)
quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus,1 tum 2 etiam 3 octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 1:2)
Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 2:2)
Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:4)
Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 5:1)
Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:5)
Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:1)
Si grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum viginti sufficit, vel faeni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:3)
Si nec hoc profuit, tres caprifici aridi conteruntur, et eum dodrante aquae calidae dantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION