라틴어 문장 검색

usque adeo passim patet ingens copia rebus finibus exemptis in cunctas undique partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:2)
praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, iam magis exemptis oculis debere videtur cernere res animus sublatis postibus ipsis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:9)
id quoniam mors eximit, esseque prohibet illum cui possint incommoda conciliari, scire licet nobis nihil esse in morte timendum nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum differre an nullo fuerit iam tempore natus, mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:11)
hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum compressitque locum cogens, expressa profundunt semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:4)
neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multis exempto nubila sole;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:7)
Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando hoc super in caeli spatio coiere repente asperiora, modis quae possint indupedita exiguis tamen inter se compressa teneri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:4)
hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit, exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis, quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:12)
item ad supremum denique tempus conpressae nares, nasi primoris acumen tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:9)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Postquam exempta fames epulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:4)
ut ecce pro L. Flacco, quem repetundarum reum ioci oportunitate de manifestissimis criminibus exemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:2)
Veranius enim in Pontificalibus quaes­tionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:2)
ubi quod eximuntur eximios, quod eliguntur praestanti corpore dicendo monstravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:1)
Iuxta hunc nympha Thalia conpressu Iovis gravida metu Iunonis optavit ut sibi terra dehisceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:2)
Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium vero procerum et circa mediam partem conpressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION