라틴어 문장 검색

ut nec vivere me crediderim, quamdiu huius tanti boni tam multiplici fructu caruero.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:25)
Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:5)
Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus appetitu;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:9)
Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:1)
Quam non tam amicitiam, quam amicitiae dicimus esse venenum, cum in ea amoris numquam modus possit servari legitimus, qui est ab animo ad animum;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:9)
Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et conservandam existimant.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:5)
profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:6)
Nam duas earum, quas proposuit Galterus, nec mentione dignas existimavi.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:14)
Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:19)
admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:11)
Videat Gratianus ut tam in seipso quam in eo quem diligit, ista praecedant;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:14)
Ob quam causam, tam ipsum quam populum eius et urbes, gladius simul et ignis absumpsit (II Reg. X).
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:27)
Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:21)
alterius profectum, suum existimet.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:4)
ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION