라틴어 문장 검색

concidit auguris Argivi domus ob lucrum demersa exitio;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 164)
- iam (inquit) infandissima, iam cogor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 262:4)
Ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장8)
Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장8)
hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, numquid perdidisset, " Omnia," inquit, " bona mea mecum sunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 18:2)
Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:3)
Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitii genere tollentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:3)
reputemus omnes quos ob infandas manus quaesitor urna Gnosius versat reos, vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
(세네카, 아가멤논 1:7)
cladibus nostris daret vel Troia lacrimas, odia si durant tua placetque mitti Doricum exitio genus, quid hos simul perire nobiscum iuvat, quibus perimas?
(세네카, 아가멤논 10:48)
Furibunda virgo, vocis infandae sonum et aure verba indigna materna opprime.
(세네카, 아가멤논 18:2)
Etiam monebit sceleris infandi artifex, per scelera gnatus, nomen ambiguum suis, idem sororis gnatus et patris nepos?
(세네카, 아가멤논 18:3)
hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 1:6)
nunc conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 65:2)
Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.
(세네카, 행복론, Liber V 93:1)
Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima patriae exitia.
(세네카, 행복론, Liber V 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION