라틴어 문장 검색

Quapropter hinc Pincenariis, et caeteris militibus Gomanitis de regno imperatoris, graviter pontem [0622A] in arcu et sagitta prohibentibus, Christianis vero pontem transire non minus contendentibus, adeo crudele utrinque commissum est praelium, ut Rudolfus, vir magnae nobilitatis, de Scegonges ortus, cognatus ipsius Willhelmi principis, illic sagitta percussus, interiret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:1)
et idcirco accepto consilio, militibus ab Antiochia in occursum ejus missis, honorifice eum suscepit, et pretiosis vestibus per aliquot dies secum commorantem [0623D] et bonis terrae convivantem renovavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 80:3)
Bernardus autem Extraneus, eo tempore comitem Reymundum apud eumdem portum captivum tenuit, eo quod imputabatur ei necis traditio Longobardorum et caeterorum qui in eadem fuerant expeditione:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:1)
Welfo autem dux obsidionem hanc devitans, Jerusalem ad adorandum descendit una cum Reinoldo duce Burgundiae, fratre Stephani, vice ipsius Burgundiam regentis, qui ante expeditionem Longobardorum Jerusalem tendens, Antiochiae usque nunc hiemaverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 86:1)
Fuit enim fama in populo catholico, quod ipsius imperatoris occultis et perfidis consiliis, a comite Reymundo et militibus Turcopolis, deductus sit exercitus Longobardorum per deserta et invia et solitudines Flaganiae, ut illic a Turcis facile prae fame et [0625C] siti exhaustus superatus occideretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 92:1)
Engelradus autem miles quidam in Jerusalem repedans, muneribus magnis ab imperatore honoratus, bono nuntia reportavit, et amicitiam et fidem regi Baldewino imperatorem velle observare, et peregrinos non ultra offendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 96:1)
His itaque civitati cum fugitivis militibus immissis, [0628A] et portis clausis, Sarraceni qui eos insequebantur ad societatem reversi sunt, et urbem Rames, undique positis castris, obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:1)
Caeteri vero, id est, Conradus, Arpinus, Stephanus Blesensis, Stephanus de Burgundia et alii milites egregii, turrim quamdam civitatis ejusdem causa protectionis ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:10)
Altera autem die Sarraceni, nec non Azopari, ruptis muris civitatis in virtute magna, ipsam turrim infringere et expugnare fortiter coeperunt ferreis uncis et ligonibus, donec tandem turri cavata, ignem et fumum in ea suscitaverunt, ut sic calore et fumo arctati et suffocati milites, aut perirent aut prodirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:1)
Sed milites egregii, eligentes potius honesta defensione consumi, quam misera morte suffocari et exstingui, tertia die invocato nomine Jesu, confisi ejus gratia egressi sunt, et plurimum cum Sarracenis facie ad faciem dimicantes, plurimo sanguine et strage illorum animas [0628D] suas ulti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:2)
Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
Arpinus pariter captus et vitae reservatus est, eo quod miles imperatoris Graecorum fuisse a veridicis testibus illic innotuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:5)
[0630B] Jam dies media flagrabat, et rex mox equum ascendens, portas civitatis cum sex tantum illustrissimis militibus egressus est ut lacesseret tantum Sarracenos circumsidentes, et pateret omnium aspectui quomodo adhuc vivus et sospes haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 20:1)
Ante haec omnia, cum nondum auxilium novi et peregrini exercitus adfuisset, Baldewinus rex anxius et nimium desperatus ob interitum suorum, legationem Antiochiam Tankrado et Baldewino de Burg in civitatem Rohas misit, quatenus festinanter sibi auxilio adessent, aut totam regionem Syriae et regnum in Jerusalem in brevi amitteret, Sarracenorum audaciam et contumacem victoriam annuntians, et quantum casum suorum egregiorum militum nuper ab hostibus passus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:3)
Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION