라틴어 문장 검색

denique ex hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos privatos Quincti non omnis eiectos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 3:3)
7,10,9 si ita refert X, p. 309,17, ubi verbum obsoletum lessus in codicibus glossemate fle- tus expulsum est, solus Vc addit pessus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말249)
Bodleiano F legatur, hanc formam in X expulsam esse facile quispiam sibi persuaserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말394)
posset in Tarquinio, cum regno esset expulsus - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:12)
quae quidem si timeretur, non Lucius Brutus arcens eum reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in proelio concidisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 88:2)
Dionysius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:1)
Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:4)
universos ait Ephesios esse morte multandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 105:1)
Aristides - malo enim Graecorum quam nostra proferre - nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 105:7)
decemvirōs ē colōniā expulimus.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit12)
Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus expellere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:7)
Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:6)
Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:5)
Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:10)
Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et Si nihil aliud, certe diutius inquit iunctos nos mare feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION