라틴어 문장 검색

Interdum vero etiam nervorum dolor oriri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 8:1)
Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 12:1)
cujus notae sunt, horror validus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 2:2)
Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 1:3)
sed opportuniores nervos frigori reddit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 3:5)
In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 1:1)
Tussis vero fere propter faucium exulcerationem molesta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 1:1)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio afficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:3)
At si exulceratio stomachum infestat, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:8)
Distat tamen hic casus, eo quod neque oculi vertuntur, nec spumae profluunt, nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 2:4)
eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 3:3)
sed neque quotidie, neque diu, ne nervi indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:2)
Maximeque nervis et articulis malagma convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 32:1)
Acopa quoque utilia nervis sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 1:1)
quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION