라틴어 문장 검색

equidem malo materno, quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus illustri laude conspicui.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:2)
Ad haec ego genera causarum ambitiose fortasse, addam tamen claras et illustres.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 3:1)
Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam - nihil possum illustrius dicere - tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 9:1)
Scribit exitus illustrium virorum, in his quorundam mihi carissimorum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 4:2)
non formosus erat, sed erat facundus Ulixes, et tamen aequoreas torsit amore deas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:93)
facundus causam saepe clientis agat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 112:4)
vivit enim in vobis facundi lingua parentis, et res heredem repperit illa suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 222)
felices quibus haec ipso cognoscere in actu et tam facundo contigit ore frui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 57)
hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, utque solet, tulerit prospera verba dies, egeris et meritas superis cum Caesare grates (qui causam, facias cur ita saepe, dabit), inde domum repetes toto comitante senatu, officium populi vix capiente domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 414)
nunc facere in medio facundum verba senatu, publica quaerentem quid petat utilitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 916)
nondum tradiderat victas victoribus artes Graecia, facundum sed male forte genus, qui bene pugnabat, Romanam noverat artem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권57)
talibus Aoniae facunda voce Camenae reddita quaesiti causa furoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권170)
causam facundo reddidit ore deus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권431)
Qui terque quaterque concutiens inlustre caput "temeraria" dixit vox mea facta tua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:2)
Facundum faciebat amor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION