라틴어 문장 검색

cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires, breviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:4)
Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)
Eodem senatus consulto industria fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est, dignum solumque par pretium tanti laboris.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 22:1)
Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum vel constantiam vel audaciam pertulit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:3)
Nam et C. Musonium socerum eius, quantum licitum est per aetatem, cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate complexus sum, idque primum non nullius indolis dedi specimen, quod virum aut sapientem aut proximum simillimumque sapienti intellegere sum visus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 5:1)
Paulinus tamen et iustitiae famam et constantiae tulit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 22:1)
Idem Cornelium Tacitum - scis quem virum - arta familiaritate complexus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 1:4)
Sed iam nunc memento non defuturam mihi constantiam, si ita fides duxerit, secundum matrem tuam pronuntiandi.'
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 4:5)
sed illi iudicio suo poterant esse contenti, mihi modestior constantia est quam ut satis absolutum putem, quod a me probetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 7:3)
Summa defensionis, non fidem sibi in advocatione sed constantiam defuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 2:1)
quae societas amicitiarum artissima nos familiaritate coniunxit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 4:2)
Qua illa temperantia, qua patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:6)
Mira utrique probitas, constantia salva, decorus habitus, os Latinum, vox virilis, tenax memoria, magnum ingenium, iudicium aequale;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 2:1)
Nam cum familiaritatem nostram, ut soles praedicare, ad praesidium ornamentumque tibi sumpseris, nihil est quod negare debeam, praesertim pro patria petenti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 2:1)
Dubito, constantiam vocare an imprudentiam debeam - agebam enim duodevicensimum annum -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION