라틴어 문장 검색

volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, volt famulis, volt etiam ancillis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 342)
quid nunc agam nescio, nisi ut improbos famulos imiter ac domo fugiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 38)
nam illic noster est fortasse circiter triennium, neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3185)
I intro, Pinacium, iube famulos rem divinam mi apparent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2190)
me vel sororem, Hippolyte, vel famulam voca, famulamque potius:
(세네카, 파이드라 8:32)
alte tamen ac procul intrat altius in sensus maioraque vulnera vincit plaga minor, famulum - quia rerum nomina caeca sic miscet Fortuna manu nec pectora novit - , sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto libertas ex mente fuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati4)
Ferunt autem, quod eadem nocte, in ipso quoque monasterio, ubi praefata Dei famula obiit, cuidam uirginum Deo deuotarum, quae illam inmenso amore diligebat, obitus illius in uisione apparuerit, quae animam eius cum angelis ad caelum ire conspexerit, atque hoc ipsa, qua factum est, hora his, quae secum erant, famulis Christi manifeste narrauerit, easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam cetera congregatio eius obitum cognouisset, excitauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION