라틴어 문장 검색

inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos qui quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 57:1)
ex victoribus septingenti ferme ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 114:1)
quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 207:1)
neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 229:1)
haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 238:2)
is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 294:2)
exitu ferme anni litterae a T. Quinctio venerunt se signis collatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 299:1)
haec per hiemem ferme acta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 333:1)
postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 360:1)
sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuventae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu vires suppeditabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 407:1)
nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 154:1)
pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 198:2)
quadringentos inde ferme passus constituit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 229:2)
postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 282:1)
iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodeviginti tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae navigiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 302:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION