라틴어 문장 검색

Sciendum nobis est quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis, nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:15)
Nec sibi tantum, sed caeteris omnibus fere doctoribus sanctis, qui nos pariter cum ipso ad rationes fidei nostrae perquirendas seu reddendas adhortantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:3)
Alioquin ut supra quoque meminimus, cujusque populi fides, quantamcunque astruat falsitatem refelli non poterit, etsi in tantam devoluta sit caecitatem ut idolum quodlibet Deum esse ac coeli ac terrae creatorem fateatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:4)
Statim quippe qui hoc receperit, cum hinc pulsare eum coeperimus, sicut olim martyres faciebant, cum idololatriae cultum gentilibus improperarent, respondere poterit secundum nosipsos etiam de fide ratiocinandum non esse, nec a nobis alios impeti debere, unde nos ab aliis censemus impetendos non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:5)
Novimus quippe ipsum beatum Gregorium saepius in scriptis suis eos qui de resurrectione dubitant congruis rerum exemplis vel similitudinibus ratiocinando ipsam astruere, pro qua tamen superius dixit fidem non habere meritum cui humana ratio praebet experimentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:6)
Nunquam hic quos rationibus suis in fide resurrectionis aedificare volebat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:7)
has ejus rationes secundum ipsius sententiam refellere poterat, secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur, ipse proprie exhibuit factis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:8)
Qui nec etiam dixit non esse ratiocinandum de fide, nec humana ratione ipsam apud Deum habere meritum, ad quam non tam divinae auctoritatis inducit testimonium, quam humanae rationis cogit argumentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:9)
At nunquam si fidei nostrae primordia statim meritum non habent, ideo ipsa prorsus inutilis est judicanda, quam postmodum charitas subsecuta, obtinet quod illi defuerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:12)
firmus in fide permansit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:17)
Cito autem sive facile credit qui indiscrete atque improvide his quae dicunt prius acquiescit, quam hoc ei quod persuadetur ignota ratione quantum valet discutiat, an scilicet adhiberi ei fidem conveniat [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:21)
Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore superare sexum, oblivisci homines, et divinorum voluminum tympano concrepante Rubrum hujus saeculi mare transfretare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:23)
Fides quippe dicitur existimatio non apparentium, cognitio vero ipsarum rerum experientia per ipsam earum praesentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:9)
Liquet, inquit, quia fides illarum rerum est argumentum quae apparere non possunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:11)
quae enim sunt apparentia fidem non habent, sed agnitionem;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION