라틴어 문장 검색

sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 1:3)
tamen longe maiora et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem extiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:1)
nec ullo firmiore indicio sui seminis esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 4:2)
consulibus oblitis de natali suo edicere abrogauit magistratum fuitque per triduum sine summa potestate res p. quaestorem suum in coniuratione nominatum flagellauit ueste detracta subiectaque militum pedibus, quo firme uerberaturi insisterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 3:1)
ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid uel serio agentem multa dehonestabant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:2)
arbor quoque cupressus in agro auito sine ulla ui tempestatis euulsa radicitus atque prostrata insequenti die uiridior ac firmior resurrexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:3)
Statura fuit quadrata, compactis firmisque membris, uultu ueluti nitentis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 20장 1:1)
Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam - gazam Persae vocant - cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera, ut praedam hosti offerret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 5:1)
At illi loco satis fisi obsidionem ferre decreverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 8:1)
Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 10:2)
Praefecti Alexandri in obsidione urbis perseverabant non tam suis fisi viribus quam ipsorum, qui obsidebantur, voluntаte.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 20:1)
Quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix suffulciendo operi firmum reperiunt solum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 33:4)
"Nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalido."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:12)
"Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares, qui non fecerunt inter se periculum virium."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:48)
Perdicca pueros equos iussit conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION