라틴어 문장 검색

Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn Oceanumque senem, quorum reverentia movit saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 41:1)
tu tantum fida sorori esse velis prolisque meae matertera dici.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:18)
Ut nemus intravit letataque corpora vidit victoremque supra spatiosi corporis hostem tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, "aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis, aut comes" inquit "ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:1)
Forte puer comitum seductus ab agmine fido, dixerat "ecquis adest?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:5)
Te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, Celmi, Iovi, largoque satos Curetas ab imbri et Crocon in parvos versum cum Smilace flores praetereo, dulcique animos novitate tenebo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:3)
O toto quaesitae virginis orbe et frugum genetrix, inmensos siste labores neve tibi fidae violenta irascere terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:2)
At complexa fuisses sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:14)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
Et iam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:14)
Vox est ubi cognita fidae coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:16)
Si te nulla mei reverentia movit, at orbes concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:5)
Sed enim ne pectora vano fida metu paveant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:6)
Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore turbida seditio, donec sua Iuppiter ora solvit et "o nostri siqua est reverentia," dixit "quo ruitis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:4)
Nec nos aut durus pater aut reverentia famae aut timor impediet (tantum sit causa timendi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:14)
Protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), deque suis unum famulis pudibunda vocavit et pavidum blandita "fer has, fidissime, nostro" - dixit, et adiecit longo post tempore "fratri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION