라틴어 문장 검색

Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:4)
longoque tempore id malum cum inueterau[er]it, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:10)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:2)
Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admouendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:5)
Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inueterauerunt, uix citra ustionem finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 30장 1:5)
Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 9:1)
bibere, donec sitim finiat, aquam calidam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 45:3)
Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra tempus inflammationis durat, uel delirium mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:6)
uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:7)
Inflammatione finita uulnus purgandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 56:1)
Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur, et quo minora sunt, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:1)
- Illud uix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 2:7)
Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:2)
Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:3)
Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore [in] finito diu lacrima cum pituita profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION