라틴어 문장 검색

quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 2:1)
primum enim numquam ille mihi fuit suspectus neque ego, quae ad te de illo scripsi, scripsi meo iudicio, sed cum ratio salusque omnium nostrum qui ad rem publicam accedimus non veritate solum sed etiam fama niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea iudicia perscripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:1)
ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:4)
si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 3:2)
quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum nomini tota illa provincia adiuncta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:6)
Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas aurium, quibus probari nitebamur, aut ars eius conciliandae reperienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장2)
tum illud, quod Sisyphus versat saxum sudans nitendo neque proficit hilum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:2)
Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:1)
sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus famula fortunae est nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota facienda videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 2:3)
quae, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:1)
"aut quantas robusti carminis offas ingens, ut par sit centeno gutture niti?"
(페르시우스, 풍자, satire 53)
olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.10)
Tum vulpecula Evasit puteo nixa celsis cornibus, Hircumque clauso liquit haerentem vado.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.8)
Nitebamur nos in parte causae sententia Metti Modesti optimi viri:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:3)
Haec ille multaque alia, quae a me in eandem sententiam solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus, ita eludit ut contendat hos ipsos, quorum orationibus nitar, pauciora dixisse quam ediderint.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION