라틴어 문장 검색

eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장3)
Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias immenso faenore hauriri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장9)
hi cenati considere simul et adlatos vel ibidem repertos versus conectere atque ipsius verba quoquo modo prolata supplere, quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu nec ore uno fluens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장2)
Vologesi vetus et penitus infixum erat arma Romana vitandi, nec praesentia prospere fluebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장5)
neque tamen sisti potuit quin et Palatium et domus et cuncta circum haurirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장2)
iam aqua privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis in publicum flueret, custodes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장6)
mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum deae perspersum est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장2)
adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore adversum vim veneni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장6)
atque ille hausto veneno, tarditatem eius perosus intercisis venis mortem adproperavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장8)
cuius vis et utilitas rebus prospere fluentibus aliorum perfugio et tutela intellegitur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 5:1)
Nam carmina et versus, quibus totam vitam Maternus insumere optat (inde enim omnis fluxit oratio), neque dignitatem ullam auctoribus suis conciliant neque utilitates alunt;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 1:1)
quae disciplina ac severitas eo pertinebat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas, et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum hauriret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 7:1)
se apud Q. Mucium ius civile didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum Stoicum omnis philosophiae partis penitus hausisse;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 3:2)
neque enim sapientem informamus neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis haurire, omnes libare debet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 7:1)
septimum os paludibus hauritur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION