라틴어 문장 검색

perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:9)
usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:13)
nam fluere hac species, illac calor ire videtur, atque aliis aliud citius transmittere eadem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:7)
Principio fluere e lapide hoc permulta necessest semina sive aestum, qui discutit aeëra plagis, inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:1)
huc hominis totae vires corpusque fluebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:13)
Cumque semina rerum omnium post caelum gignendarum de caelo fluerent, et elementa universa quae mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 8:1)
sed hic fluit et redundat, contra ille breviter et circumcise dicere adfectat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:2)
Ardet apex capiti, cristique ac vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:1)
Ardet apex capiti, cristisque ac vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aereus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:5)
Quid, quod Aeneas recens adlatis armis a Vulcano et in terra positis miratur Terribilem cristis galeam flammasque vomentem?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 36:3)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit aedibus undam;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:3)
Mane salutantum totis vomit aedibus undam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 3:1)
Pulchre vomit undam, et antique, nam Ennius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 3:2)
— Et Tiberis flumen vomit in mare salsum, unde et nunc vomitoria in spectaculis dicimus, unde homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION