라틴어 문장 검색

ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata sed virilis tamen compositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 96:2)
et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:3)
nam est in hoc incredibilis quaedam varietas nec pauciores animorum paene quam corporum formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 129:2)
et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 218:1)
adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:3)
namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum id est factorum dictorumque contextus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 203:1)
ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii quondam emerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:3)
quoniam duae formae sint matrimoniorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 156:4)
formas certas, ut Quot sint species rerum publicarum, quas tris accepimus, quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 157:3)
vel, ut laudanda, quae pecuniam suam pluribus largitur, ita, quae formam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:5)
Sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone formosior erit, nec tam aversa unquam videbitur ab opere suo providentia, ut debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod, si nasceretur, monstrum erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 283:1)
An vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora decora vere existimaverunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:1)
locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 379:1)
sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad conferentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 47:1)
sedulo imitor , ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION