라틴어 문장 검색

Post haec, octo diebus evolutis, et Tankrado praesidium Rohas et ejus moenia vigili custodia procurante, Geigremich et sui, successu victoriae suae et Baldewini captione gloriantes, et adhuc altiora sperantes conari, Tankradum vero et ejus dominium nunc ab urbe Rohas, et omnem Gallorum potentiam facile posse exterminari, nimium adversus eumdem Tankradum indignati, longe majores prioribus contraxerunt copias ab universis locis et regno Turcorum, cum quibus in manu forti in campum Rohas [0647D] ad obsidendas portas et ejus moenia descenderunt, spatiose tentoria sua locantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:1)
Rex clementer universum precatum eorum audiens, [0656C] concessit eis conductum virorum fortium armatorum, qui eos secure ab omni impetu et insidiis gentilium per notas semitas perduxerunt usque in Jerusalem et universa loca sancta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:1)
Recesserunt singuli in sua, recessit et Hugo de Tabaria, vir bellator praecipuus adversus hostiles impetus, qui bellis et insidiis non die, non nocte, in terra gentilium fatigari potuit, quandiu vita incolumis fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:3)
Ad haec gentilium turmis cum praeda excussa regressis ac divisis per obscuras ac difficiles semitas asperorum collium, milites Hugonis corpus exstinctum gestario [0658C] impositum in civitatem Nazareth, quae est juxta Thabor, attulerunt, ubi in multo fletu et planctu tam egregius princeps et fortis athleta honorifice et catholice sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:9)
Rex vero a Sagitta quindecim millia byzantiorum pro salute urbis accipiens, cum omni equitatu domus suae Tabariam divertit, ut in ea custodiam [0659B] fortium virorum disponeret, qui terram, quam Hugo dono regis obtinuit magnisque et assiduis praeliis acquisitam subjecit, simili virtute tuerentur, hostes arcerent, et transire eos montana nullo modo sustinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 14:1)
Et sub manu traditoris Botheri constituti, Tankrado nuntios dirigunt, eo quod vir Christianus et bellator praecipuus fuerit, quatenus assumptis viribus et sociis, ad eos transiens, primatum civitatis et regionis apprehenderet ac deinceps obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:3)
Erant enim illi duodecim millia equitum pugnatorum, et sexaginta millia peditum virorum bellatorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 78:4)
malis vero navium turritus belloque paratis, versus aquas in manu forti erectis, expugnans eam diebus multis, et in virtute multa suorum saepius eam fortiter assiliens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 90:2)
Mane vero orto, a Tripoli civitate pariter multitudo navium in manu forti et intolerabili armatura Babyloniis vires addidit, quatenus portum vi obtinentes stationem fidelium navium et regis obsidionem amoverent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:4)
Christiani vero videntes a longe in manu forti et intolerabili gentes applicare, a portu egressi sunt ut resisterent, [0674A] ac plurimo navalis belli impetu eum eis confligentes, diu alternis incursibus immorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:5)
Eodem anno tempore quadragesimali, Martio mense inchoante, Bertrannus, filius comitis Reymundi, undique sua in terra contractis copiis virorum bellatorum et equitum loricatorum, cum quadraginta galeidis, quatuor millia continentibus, in singulis galeidis centum viris pugnatoribus constitutis, [0679A] absque nautis, navigio a loco et urbe S. Aegidii egressus, Pisas urbem Italiae applicuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:1)
Ut autem intravit terminos et confinia civitatis in hac manu forti, in splendore signorum et galearum ex serenissimis radiis aestivi solis, in grandi sonitu tubarum et tumultuosa populi adventione, Turci comperta per exploratores illius approximatione, avulsis tentoriis ab obsidione recesserunt, et in terram civitatis Caran, quae sex milliaribus distabat a Rohas, relocatis castris consederunt, donec scirent et intelligerent, si regis viribus et copiis possent occurrere et resistere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:1)
Deinde ut magis ac magis amore et fide firmarentur, [0689C] ad flumen Jordanis in manu forti cum eo descendit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:10)
Horum tam fortium virorum et magnorum regum apparatum et vires terra marique adesse intelligens navalis exercitus Babyloniae, a portu Ptolemaidis et ejus impugnatione secessit ad portum Sur, quae est Tyrus, illic moram faciens, ne rex Magnus repertos in obsidione Ptolemaidis navali certamine disturbaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:4)
et cum eo Bertrannus, Eustachius Granarius, Walterus de S. Abraham, dominus quoque patriarcha Gobelinus, et caetera multitudo fidelium, qui ad quatuor millia in loco eodem in manu forti conduentes, pernoctaverunt usque ad mane.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION