라틴어 문장 검색

undique pulso per cunctas licuit fraudes inpune vagari et fatis aperire viam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:84)
Quid te, turpissime, bellis inseris aut saevi pertemptas Pallada campi?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:163)
sumeret inlicitos etenim si femina fasces, esset turpe minus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:189)
nescis quod turpior hostis laetitia maiore cadit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:306)
inerti mancipio, cui, cuncta licet responsa iuberent hortantesque licet sponderent prospera divi, turpe fuit cessisse viros.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:36)
rueret derisa vetustas nullaque calcati starent vestigia iuris, ni memor imperii Stilicho morumque priorum turpe relegasset defenso Thybride nomen intactamque novo servasset crimine Romam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:77)
Sic fata repente in diram se vertit avem rostroque recurvo turpis et infernis tenebris obscurior alas auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:144)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
nec damna pudoris turpia sufficiunt:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:118)
noxia pollicitum domino miscere venena Fabricius regi nudata fraude remisit, infesto quem Marte petit, bellumque negavit per famuli patrare nefas, ductosque Camillus trans murum pueros obsessae reddidit urbi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:176)
tollite Massylas fraudes, removete bilingues insidias et verba soli spirantia virus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:184)
mirabile posset esse mihi, si fraude nova vel calle reperto barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:96)
"Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura respicitis Latioque libet post terga relicto longinquum profugis Ararim praecingere castris?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:104)
et iuvenem spretae laniatum fraude novercae non sine Circaeis Latonia reddidit herbis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:165)

SEARCH

MENU NAVIGATION