라틴어 문장 검색

Sed et materia apud rhetoras pathos movet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis viridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:2)
Hoc enim a materia est, quoniam hic usus est fumo materia ad occidendum, ut alius gladio alius veneno:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:3)
Ter frustra conprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima fumo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 14:2)
Ollis caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 1:2)
Dixerat, et tenues fugit ceu fumus in auras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 8:1)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 15:1)
— Ac ferreus ingruit imber.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:1)
Hastati spargunt hastas, fit ferreus imber
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:3)
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:3)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Undique conveniunt, velut imber, tela tribuno:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:2)
aquae mons, telorum seges, ferreus imber, ut apud Homerum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 7:2)
— Duro sub robore vivit Stuppa vomens tardum fumum,
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:6)
Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION