라틴어 문장 검색

Si natare latius aut tepidius velis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus astringi, si paeniteat teporis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:3)
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 7:1)
exire negabo, Adstringens digitos orbe minore tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1510)
Per me decepto didicit custode Corinna Liminis adstricti sollicitare fidem, Delabique toro tunica velata soluta Atque inpercussos nocte movere pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 135)
pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore, ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:242)
remigium volucrum disponit in ordine pinnas, et leve per lini vincula nectit opus, imaque pars ceris adstringitur igne solutis, finitusque novae iam labor artis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:41)
illa sit adstrictis impedienda comis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 30:2)
" o puer, exilii decepto causa magistro, quem fuit utilius non docuisse mihi, huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo, et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 37)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
"inquinet arma situs, conatusque aliquis vagina ducere ferrum adstrictum longa sentiat esse mora."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권631)
Tum primum siccis aer fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:3)
Ille per aerias pendens induruit auras, utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis adstringi et spissa glomerari grandine corpus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:5)
Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:2)
longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes, et maris adstricto quae coit unda gelu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 180)
Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursae me tenet, adstricta terra perusta gelu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b1)

SEARCH

MENU NAVIGATION