라틴어 문장 검색

dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
nec minore animo regina Berenice partis iuvabat, florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnificentia munerum grata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장4)
sic Capitolium ingressus atque ibi matrem complexus Augustae nomine honoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장7)
quae grata sane et popularia, si a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora et vilia accipiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장4)
gratum primoribus civitatis etiam plebs adprobavit, quod reversis ab exilio iura libertorum concessisset, quamquam id omni modo servilia ingenia corrumpebant, abditis pecuniis per occultos aut ambitiosos sinus, et quidam in domum Caesaris transgressi atque ipsis dominis potentiores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장8)
Bassus honorata custodia Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장10)
nec illis aut honorare eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli permittebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장2)
manentibus honorata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장5)
Civilem etiam beneficii memoria flexit, quod filium eius primo rerum motu in colonia Agrippinensi deprehensum honorata custodia ha- buerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장4)
utque Domitiani animum Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domitiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utraque munia sufficere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장6)
is meditata oratione cuncta magnis imperiis obiectari solita contumeliasque et invidiam in populum Romanum effudit, turbidus miscendis seditionibus et plerisque gratus vaecordi facundia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장13)
hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Graeciam bello oppressurum, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae sibi constituit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 2:1)
itaque Conon plurimum Cypri vixit, Iphicrates in Thraecia, Timotheus Lesbi, Chares Sigei, dissimilis quidem Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:2)
quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:2)
munus eorum gratum acceptumque esse;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION