라틴어 문장 검색

"aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, lux in duobus fervet una festis, nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, et his et illis perfruamur hymnis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.24)
"ibo inruentis gressibus obviam, nec demorabor vota calentia:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis33)
at virtus placidi moderaminis, ut levitatem prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, intendit gressum mediocriter, os quoque parce erigit et comi moderatur gaudia vultu, cunctanti Spes fida comes succurrit et offert ultorem gladium laudisque inspirat amorem, illa cruentatam correptis crinibus, hostem protrahit et faciem laeva revocante supinat, tunc caput orantis flexa cervice resectum eripit ac madido suspendit colla capillo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 170)
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:6)
Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:5)
Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:14)
" Paret Amor dictis carae genetricis, et alas exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:15)
et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat, et miseros morsu depascitur artus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:11)
Principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro observata sequor per noctem et lumine lustro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:1)
" Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans haerebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:14)
" Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena volumina traxit, amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit varios adverso sole colores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:8)
Huc dirige gressum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:7)
sed laetum amplexus Acesten muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION