라틴어 문장 검색

sed populum per tot annos molliter habitum nondum audebat ad duriora vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장8)
nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장6)
Piso, quamquam afuturum se dixerat Caesar, ob id magis agendas censebat, ut absente principe senatum et equites posse sua munia sustinere decorum rei publicae foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 35장3)
nec Plancina se intra decora feminis tenebat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, in Agrippinam, in Germanicum contumelias iacere, quibusdam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis, quod haud invito imperatore ea fieri occultus rumor incedebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장9)
Tiberius cultu habituque eius lenibus verbis perstricto, acerrime increpuit quod contra instituta Augusti non sponte principis Alexandriam introisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장4)
et Maroboduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장8)
nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentis occidisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장3)
sed tanto plura decora mox tribui par fuisse quanto prima fors negavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장7)
non enim eadem decora principibus viris et imperatori populo quae modicis domibus aut civitatibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장4)
quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeviebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장11)
quam decora victoribus libertas, quanto intolerantior servitus iterum victis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장8)
simul causas cur non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, si una alterave civitas turbet * * omissa urbe, unde in omnia regimen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장3)
namque illa aetas duo pacis decora simul tulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장3)
Ceterum laudante filium pro rostris Tiberio senatus populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis quam libens induebat, domumque Germanici revirescere occulti laetabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장1)
habitus tamen supremis honor ossaque tumulo Octaviorum inlata per decretum senatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION