라틴어 문장 검색

perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 339:2)
duae turmae haesere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 458:2)
Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 91:1)
equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 135:2)
deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 140:1)
Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus, laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 144:1)
quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 249:1)
instruit deinde primos hastatos, post eos principes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 434:2)
itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem et signa et ordines confuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 462:1)
inde postero die cum unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique convenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis - ea duo milia militum erant - sequi se mille passuum intervallo distanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 3:1)
hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae occulebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 5:2)
causa erat morae ut hastati consequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 6:2)
Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecaverent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 70:1)
quod ubi Marcellus animadvertit, veritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 448:1)
eo secundae legionis principes hastatosque inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 180:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION