라틴어 문장 검색

emoritur enim uis, si qua supererat, hoc modo erepta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 2:4)
credo quia, si quid parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:3)
si qua caro adsumitur, pinguis, eadem uel iurulenta uel elixa, aues quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, uinum dulce uel salsum, aqua tenera;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 2:2)
Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:3)
ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:3)
qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:2)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:5)
Tum interposito die conuenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fouere, in qua uerbenae aliquae decoctae sint [uel ex reprimentibus];
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:2)
Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 11:5)
laudanda, si qua sunt, ipsius opera et ante oculos eius ponenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 18:3)
si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:2)
Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:5)
potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:5)
si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:6)
Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION