라틴어 문장 검색

circumdata hinc regi specie honoris valida manus, tribunique et centuriones monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur, apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in urbem traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장2)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
hinc militum, inde locorum asperitas, sed non animus, non spes, ne tela quidem nisi agrestia aut subitum usum properata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장8)
igitur paucis familiarium adhibitis minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장9)
sacra hinc et immolationes nefandas ipsius atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus agi posset, acie victum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장7)
hinc Gracchi et Saturnini turbatores plebis nec minor largitor nomine senatus Drusus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장3)
auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia poteretur, caerimoniam templo neque Persarum dicione deminutum ius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장4)
hinc initium spei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장8)
hinc metus in omnis et fuga eorum qui convivium celebrabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장4)
hinc ira et questus et postquam non subveniebatur remedium ex bello.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장5)
Hinc inopia rei nummariae, commoto simul omnium aere alieno, et quia tot damnatis bonisque eorum divenditis signatum argentum fisco vel aerario attinebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장1)
simul horridam suorum aciem, picta auro Medorum agmina, hinc viros, inde praedam ostendere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장11)
variae hinc bellantium species, cum Parthus sequi vel fugere pari arte suetus distraheret turmas, spatium ictibus quaereret, Sarmatae omisso arcu, quo brevius valent, contis gladiisque ruerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장4)
pavor hinc in omnis, et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium fingere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장15)
et hinc contra itum ad amnem Erinden;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION