라틴어 문장 검색

Sed veterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt leves dixerunt, quos vulgo nunc viles et nullo honore dignos dicimus, et levitatem appellaverunt proinde quasi vilitatem et nequam hominem nihili rei neque frugis bonae, quod genus Graeci fere ἄσωτον vel ἀκόλαστον dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 3:1)
Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae, amplissimi honores a populo Romano habiti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 2:2)
Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilis que una omnium feminarum ut sit datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:2)
Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:3)
Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 4:2)
idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 4:3)
Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 1:3)
Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, quaeri coeptum est, utrum 'consul tertio' inscribendum esset an 'tertium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:2)
propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 3:2)
Poeticae artis honos non erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:4)
verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 4:2)
Qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 5:1)
Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis Soterici lectis compararit, quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 12:1)
P. AFRICANUS superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque vitae dignitate inlustres viri, dissenserunt saepenumero de republican et ea sive qua alia re non amici fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 2:1)
Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus, nobili genere amplissimisque honoribus ac summo loco in civitate praediti, odio inter sese gravi et simultate diutina conflictati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION