라틴어 문장 검색

nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:2)
nec vero hic locus est, ut de moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:3)
nam cum Pythagorae disciplinam et instituta cognoscerent regisque eius aequitatem et sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates autem et tempora ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:2)
multa etiam sunt in nostris institutis ducta ab illis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:5)
nos institutum tenebimus nullisque unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:4)
qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et institutis et artibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:2)
Nam ponderi proportionalem esse reperi per experimenta pendulorum accuratissime instituta, uti posthac docebitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 3:9)
Caeterum Mechanicam tractare non est hujus instituti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:7)
sed ista particulatim tractare minus ad institutum spectat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 112:2)
Experimenta autem hoc modo instituta se habebant ut in Tabula sequente describitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 99:5)
Si excessus gravitatis in locis hisce Borealibus supra gravitatem ad aequatorem, experimentis majori cum diligentia institutis, accuratè tandem determinetur, deinde excessus ejus ubique sumatur in ratione Sinus versi latitudinis duplicatae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:23)
Donec aliquid certius ex Observationibus accuratius institutis constiterit, usurpabimus proportionem mediocrem 6-1/3 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:9)
Respondi nunc me intellegere maligne dictum quia ipse confiteretur, ceterum potuisse honorificum existimari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 12:1)
Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 8:1)
Factum est senatus consultum perquam honorificum, ut darer provincialibus patronus si ab ipso me impetrassent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION