라틴어 문장 검색

nam 'tri- ticum', 'hordeum', 'vinum', 'mel' numeri tantum singularis sunt, unde plurali in prosa uti non possumus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 362)
in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam Myrrham nomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 185)
namque nutrix Myrrhae dixit Ci- nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 187)
serite hordea campis hordeum ostendit in campestribus locis serendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2102)
et 'hordea' usurpative ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2103)
stringeret hordea secaret, ut "hic ubi densas agricolae stringunt frondes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3162)
Fulgentius mythologiarum III 8 p. 124 ubi sucum myrrhae valde fervidum esse dixit:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VII*1)
Unus ferebat fiscos cum pecunia, Alter tumentes multo saccos hordeo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.2)
Subito latrones ex insidiis advolant Interque caedem ferro mulum sauciant, Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.4)
Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi, Cui pro salute votum debebat sua, Asello iussit reliquias poni hordei.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Asinus et porcellus.1)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit, et nunc obducto cortice pressa latet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:191)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
"triticeos fetus passuraque farra bis ignem hordeaque ingenti fenore reddat ager!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권386)
Filia si fuerit , sit quod Pelopea Thyesti, Myrrha suo patri , Nyctimeneque suo . Neve magis pia sit capitique parentis amica, Quam sua vel Pterelae , vel tibi , Nise , fuit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION