라틴어 문장 검색

decemvirorum monitu decretum est Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur matronaeque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginae in Aventinum ferrent lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 18:1)
haec ubi facta, decemviri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 20:1)
eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis tribus milibus trecentis triginta tribus triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 120:1)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis quorum pulvinaria Romae essent indicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 138:1)
decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 179:2)
ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos vovendos faciendosque et, quando ludi facti essent, duodecim milia aeris praetori ad rem divinam et duas hostias maiores dandas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 181:1)
alterum senatus consultum factum est ut decemviri sacrum Graeco ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 182:1)
ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:2)
haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 55:1)
ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio in unum diem indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:1)
hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:2)
per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae, diuque non impetrata pax deum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 360:2)
neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 383:2)
immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum, et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia conparuisse quae adsolent, auctum etiam visum in capite;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 402:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION