라틴어 문장 검색

Et tamquam funesta face Bellonae subiectis ignibus exuri cunctas iusserat naves, praeter minores duodecim, quas profuturas pangendis pontibus disposuit vehi carpentis, idque putabat utiliter ordinasse, ne relicta classis usui hostibus foret, aut certe (ut ab expeditionis primordio factum est), armatorum fere viginti milia in trahendis occuparentur eisdem navibus et regendis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 4:1)
Quo cognito hostes, ut inedia nos cruciarent, herbas cum adultis segetibus incenderunt, et conflagratione procedere vetiti, stativis castris dum flammae senescerent tenebamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 7:1)
Maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec contabulandi pontis erat facultas, amissis navibus temere, nec occurri poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat armorum, arte pro singulis membris inflexus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 8:1)
Eodem die Tertiacorum equestris numerus a legionibus incusatus est, quod cum ipsae hostium adversas irrumperent acies, illi paulatim dilapsi, alacritatem paene totius minuissent exercitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 7:1)
Quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis, cum primatibus fidentissimus imperator, ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus, occursuros hosti manipulos instruebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 16:1)
Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 17:1)
Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 18:1)
Cumque corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur, ipse trucem hostem ictu confecit, audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo, aliquotiens cohibuit solus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 10:2)
Corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 1:2)
Dein legiones Ioviorum atque Victorum, laborantibus suis ferentes auxilium, elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus, legionum tribuni, quae primas exercitus obtinebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 3:1)
Hocque viso, e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant, ut perfidos, et lectissimi principis peremptores:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 6:1)
Post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatio more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 17:1)
Numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis (ut arbitror), terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 9:1)
Unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata, et Opimio post diversos exitus proeliorum, Fregellanis internecivis hostibus ad deditionem compulsis, triumphi sunt denegati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 10:1)
Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum sententias flexus, replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION