라틴어 문장 검색

huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 4:2)
unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:2)
Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장1)
quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장2)
metu ac necessitate huc illuc mutabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장6)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
fama recentior tradit a Cinyra sacratum templum deamque ipsam conceptam mari huc adpulsam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장2)
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장7)
hanc sui famam ea statim contione commoverat, qua recitatis Vespasiani epistulis non ut plerique incerta disseruit, huc illuc tracturus interpreta- tione, prout conduxisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 3장2)
huc cecidisse Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine vulnere vinctas manus et capta traderent arma?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장8)
eadem utraque acie arma, crebris interrogationibus notum pugnae signum, permixta vexilla, ut quisque globus capta ex hostibus huc vel illuc raptabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장7)
Huc inclinavit Antonius cingique vallum corona iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장1)
ex diverso trepidi milites, dux segnis et velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat vetare, quae vetuerat iubere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장3)
ut vero huc illuc distrahi coepere, metus per omnis et praecipua Germanici militis formido, tamquam ea separatione ad caedem destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장10)
simul Cerialem neque satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc cursantem posse medio intercipi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION