라틴어 문장 검색

responde, Blaese, ubi cadaver abieceris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장5)
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장8)
quinta ab hora diei ad noctem caesi hostes decem milia passuum cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia eorum catenis quas in Romanos ut non dubio eventu portaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 18장2)
et coepta luce perfosso iugulo, iacente humi gladio, repertus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장10)
quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장9)
igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones, mox laudare constantiam quod non, ut ceteri, florentis domus amicus adflictam deseruisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장6)
ibi campo aut litore iacentes nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장10)
iacuit immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장5)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi incumbit, mihi subveniendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장3)
tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaevino, qui pugionem templo Salutis [in Etruria] sive, ut alii tradidere, Fortunae Ferentino in oppido detraxerat gestabatque velut magno operi sacrum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장3)
diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 5:2)
nec deerat Otho protendens manus adorare vulgum, iacere oscula et omnia serviliter pro dominatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장5)
ante aedem divi Iulii iacuit primo ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in utrumque latus transverberatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장3)
forum maxime petebant, cupidine visendi locum in quo Galba iacuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION