라틴어 문장 검색

Tales utrimque procellae cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps imperium pulsaret hiems, nil fessa emisit officii virtus contraque minantia fata pervigil eventusque sibi latura secundos maior in adversis micuit:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:149)
quin et Sidonias chlamydes et cingula bacis aspera gemmatasque togas viridesque smaragdo loricas galeasque redundantes hyacinthis gestatosque patri capulis radiantibus enses et vario lapidum distinctas igne coronas dividis ex aequo, ne non augusta supellex ornatusque pares geminis heredibus essent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:39)
Latii sederunt pectore cultus loricaeque locum decuit toga.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:193)
neque enim uno sed saepius repetito ictu res transigitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:7)
cum ictu caedere, securi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:5)
Qui caesim vitem petit, si frustratus est, quod saepe evenit, pluribus ictibus stirpem vulnerat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 3:1)
Tutior igitur et utilior putatio est, quae, ut rettuli, ductu falcis non ictu conficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 3:2)
paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:4)
Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 13:3)
Simulatque iras contuderint,mane producantur, ita ut et a tergo complures, qui sequuntur, retinaculis eos contineant, et unus cum clava salignea procedens modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:4)
Deinde cum ad ictum intumuit, cultello solvitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:5)
Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum 6 animalium noxium virus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 1:1)
Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:1)
Ea res ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:4)
Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu virgae tu- mentem ferro rescindi, detractoque sanguine colligari saligneo libro vel etiam ulmeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION