라틴어 문장 검색

o quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius curvat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 104)
parcus ob heredis curam nimiumque severus adsidet insano, potare et spargere flores incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 57)
saepe verecundum laudasti, rexque paterque audisti coram nec verbo parcius absens:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 725)
si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 124)
et tamen idem scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet et quantum discordet parcus avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 296)
Quid inmerentis hospites vexas, canis ignavos adversum lupos?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 61)
parcius hic vivit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:6)
' deciens centena dedisses huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.9)
cum me hortaretur, parce frugaliter atque viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:28)
hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos praecinctis unum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.4)
Avidienus, cui 'Canis' ex vero dictum cognomen adhaeret, quinquennis oleas est et silvestria corna ac nisi mutatum parcit defundere vinum et cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit ille repotia, natalis aliosve dierum festos albatus celebret), cornu ipse bilibri caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:3)
quanto aut ego parcius aut vos, o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:22)
siquis ad ingentem frumenti semper acervum porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus vescatur amaris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:22)
' 'venit enim magnum donandi parca iuventus nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:20)
parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum ircosque dicebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 168:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION