라틴어 문장 검색

Malo ignoscas otio meo quam invideas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:11)
Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)
Non est autem quod istam curam imputes mihi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 4:3)
Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 7:4)
Patietur plus inputari sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:3)
Non vertit omnia in peius nec quaerit, cui inputet casum, et peccata hominum ad fortunam potius refert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:1)
Itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 3:4)
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:1)
" Erratis, qui incommoda divitiis inputatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 30:2)
Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 8:3)
Merito enim inputabit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 8:4)
et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:7)
Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 5:3)
dicam, quid illi aetas sua ignoverit, quid in illo sciens dissimulaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:6)
Ignovit Helenae:
(세네카, 아가멤논 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION