라틴어 문장 검색

utque famam exitii sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic voluntaria morte interisse creditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장6)
Timotheus quaesitis qui in Pontum meassent, cognoscit urbem illic Sinopen, nec procul templum vetere inter accolas fama Iovis Ditis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장7)
fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장13)
profana illic omnia quae apud nos sacra, rursum concessa apud illos quae nobis incesta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장2)
illic immensae opulentiae templum, et primis munimentis urbs, dein regia, templum intimis clausum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장3)
At Civilis post malam in Treviris pugnam reparato per Germaniam exercitu apud Vetera castra consedit, tutus loco, et ut memoria prosperarum illic rerum augescerent barbarorum animi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 14장1)
neque ut in pedestri acie comminus certabatur, sed tamquam navali pugna vagi inter undas aut, si quid stabile occurrebat, totis illic corporibus nitentes, vulnerati cum integris, periti nandi cum ignaris in mutuam perniciem implicabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장3)
suam illic victoriam Germanis obstitisse, dum omissis telis praeda manus impediunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장5)
quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:2)
hic cum de firmitate imperii capturus auspicium aedem Serapidis summotis omnibus solus intrasset ac propitiato multum deo tandem se conuertisset, uerbenas coronasque et panificia, ut illic assolet, Basilides libertus obtulisse ei uisus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 1:2)
stativa illic habuerat Cyrus, cum adversus Croesum in Lydiam duceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 2:1)
Quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 10:1)
Eadem illic quoque fortuna partium fuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 37:3)
"Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:27)
Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION