라틴어 문장 검색

novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:4)
Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum, si tam tarde perirent cuncta quam fiunt ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:4)
An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 15:5)
Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 18:4)
Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur et vitiis nostris nomen virtutis inponimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:5)
Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 26:2)
Quotiens enim felicitatis et causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:3)
Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:3)
Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiescamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:7)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
quisquis est qui me ulla calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis adtingat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 12:9)
attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 4:2)
Hic philosophumenon locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus euerterentur;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 17:7)
Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:3)
Felicitatem nostram in calamitatem conuertit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION