라틴어 문장 검색

concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta, incolumes ipsi evaserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 327:1)
et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt, ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami vinculum in vicem praebeant, possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 51:1)
eques immissus turbavit extemplo aciem eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 198:1)
quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 47:1)
postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 51:3)
sagittis glande iaculis incauti ab omni parte configebantur nec quid agerent, ira et pavore occaecatis animis, cernebant et erant deprensi genere pugnae in quod minime apti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 263:1)
alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 268:1)
pervenere deinde in tam opacum iter ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 258:3)
id cum maiore vi facietis, si effrenatos in eos equos immittitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 474:1)
et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 478:1)
eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 571:1)
Bastarnas primum ad terrorem omnium in Dardaniam immisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 273:2)
nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura immissa trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 658:1)
in medio secunda legio immissa dissipavit phalangem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 523:1)
] Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva, confige sagittis fures thensaurarios, cui in re tali iam subvenisti antidhac.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 823)

SEARCH

MENU NAVIGATION