라틴어 문장 검색

saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 9:12)
Hic iste inter uarios conuiuarum uultus submoueri iubet et miserum stare ad praebendas ceruices immotum:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 7:1)
Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent !
(세네카, 행복론, Liber IV 65:2)
Adspice ista tanto superne coetu labentia, quemadmodum velocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis abscondant.
(세네카, 행복론, Liber IV 111:1)
Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem re- volvitur, unde discedit.
(세네카, 행복론, Liber V 46:1)
ipsum vero stabile et immotum est ;
(세네카, 행복론, Liber VI 6:4)
Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur :
(세네카, 행복론, Liber VII 131:1)
Omnia volvuntur semper et in transitu sunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 34:1)
Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:4)
" Intraturus es urbem dis, hominibus communem, omnia complexam, certis legibus aeternisque devinctam, indefatigata caelestium officia volventem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:1)
De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 123:5)
libera est, inviolabilis, immota, inconcussa, sic contra casus indurat, ut ne inclinari quidem, nedum vinci possit;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:6)
Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:1)
non esse materiae errantis hunc ordinem nec quae temere coierunt tanta arte pendere, ut terrarum gravissimum pondus sedeat immotum et circa se properantis caeli fugam spectet, ut infusa vallibus maria molliant terras nec ullum incrementum fluminum sentiant, ut ex minimis seminibus nascantur ingentia.
(세네카, De Providentia, book 1 3:2)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION