라틴어 문장 검색

" Secundum legem quid oportet fieri Vasthi reginae, quae Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluit? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 1장15)
Et hoc in omne, quod latissimum est, provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores, tam maiorum quam minorum, deferent maritis suis honorem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 1장20)
Et factum est, cum percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Egeo traderentur, Esther quoque in domum regis in manus Egei custodis feminarum tradita est.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장8)
Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. 13a Epistulae autem hoc exemplar fuit: " Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit:
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
(불가타 성경, 에스테르기, 10장2)
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장10)
Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장21)
Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장31)
" Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장52)
Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장27)
Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장10)
Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero regi promissis nihil debite agebat,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장27)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION