라틴어 문장 검색

tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 3:2)
grandior impudentia tamen, hac enim fronte possemus fluminibus aquas, silvis ligna transmittere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 1:6)
) sola est illic simplex impudentia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 1:4)
Ego corde et ore iure despicabilis quid inter hosce te rogante garriam, loquacitatis impudentiam probans animique vota destituta litteris?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:18)
tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorque luxuriae confine tenens pietasque per omnes dispensata modos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii25)
Nulla res magis alit iracundiam, quam luxuria.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N37)
Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem, ἤλαυνε, dicebant, εἰσ τη`ν μητέρα. Iam nunc recogitate quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 16:2)
Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 2:1)
Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 3:1)
Facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:12)
nec mora, frugum copia, luxuria, pestilentia, et exterminium gentis secutum sit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.2)
cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adcelerauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.8)
ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem incedat donis conspicienda meis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 330)
ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 13:1)
itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adicere patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 618:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION