라틴어 문장 검색

sextilia, virgo Vestalis, damnata incesti viva defossa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha9)
tuccia, virgo Vestalis, incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha5)
territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 676:1)
Opimia et Florentia virgines Vestales incesti damnatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha17)
rem ad consilium cum rettulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 570:1)
et cum iam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden per Attalum quendam, indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 346:1)
iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 179:2)
indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 35:1)
Pleminium legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 271:2)
coniuratio servorum facta de solvendis Carthaginiensium obsidibus oppressa est, duo milia D necati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha7)
ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:1)
Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 514:2)
plures necati quam in vincula coniecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 194:1)
id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 234:2)
seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 602:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION