라틴어 문장 검색

serena eius mens est, nec quicquam incidere potest, quod illam obducat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:3)
Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum venientiumque?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 157:1)
cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit.
(세네카, De Providentia, book 1 69:5)
tenui ferro commissura cervicis abrumpitur, et cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit.
(세네카, De Providentia, book 1 73:4)
Incisus est ei laqueus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.42)
venient annis saecula seris, quibus Oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule.
(세네카, 메데아 6:23)
detegent forsan dolos:
(세네카, Thyestes 327:1)
detegere vultus, magna nolentem quoque consilia produnt:
(세네카, Thyestes 340:1)
matrem timor detexit:
(세네카, Troades 646:1)
Tunc iuvenis detexit faciem suam et ostendit se mulieri.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:28)
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
post quae precatu parentis orbati neniam funebrem non per elegos sed per hendecasyllabos marmori incisam planctu prope calente dictavi, quam si non satis improbas, ceteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercennarius bybliopola suscipiet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 2:3)
Tandem detecti timidae Nereidos astus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권242)
sic docta frequentes otia, sic omni detectus pectora nube finem Nestoreae precor egrediare senectae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci42)
"nox, quae terrarum caelique amplexa labores ignea multivago transmittis sidera lapsu, indulgens reparare animum, dum proximus aegris infundat Titan agiles animantibus ortus, tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro advehis alma fidem veterisque exordia fati detegis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권168)

SEARCH

MENU NAVIGATION