라틴어 문장 검색

quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:2)
si vero aut memoria natura durior erit aut non tempus, etiam erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 143:2)
nam certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas defuerit, nec si oris incommoda obstabunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 159:1)
itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est, nullum eorum, de quibus modo rettuli, patietur incommodum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 179:1)
mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:2)
quod ut fieri nonnunquam minore incommodo possit, cum domi praecepta et composita et sicut cetera, quae in causa sunt, inde discendo cognita ad iudicem perfert, quid fiet in iis quaestionibus, quae subito inter ipsas actiones nasci solent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:2)
Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum incommodo peregit, magnus et clarus antea, maior atque clarior haberi coepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장1)
noster sapiens vincit quidem incommodum omne, sed sentit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 3:2)
Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 3:1)
Multa secuntur incommoda huic deditos curae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:1)
Numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem velim;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 2:4)
Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:3)
Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:1)
Quae enim querella est, quod incommodum, si quidquid debebat desinere, defecit ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 3:4)
Incommodum summum est," inquis, " minui et deperire et, ut proprie dicam, liquescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION